- STELLAE Festum
- STELLAE Festumdicitur in Ecclesia Romana dies Epiphamae. Vide ibi. Hinc versus,A festo Stellae numerando perfice LunaeQuadraginta dies, ibi Septuagesima fiet:Et si bissextus fuerit, superadditur unus etc.Eô officium celebrabatur, Officium Stellae dictum, quod quomodo describatur in Ordinario MS. Ecclesiae Rotomag. Vide apud Car. du Fresne in Glossar. De Stella vero, quae nato Domino a Magis visa est, vide et Theodorum Tarsens. Episcopum contra Fatum l. 5. c. 53. Isidorum Pelusiotam l. 1. Ep. 377. 378. Frid. Spanhemium Dub. Euangelic. ad Matthaeum c. 2. v. 2. etc. Sicut de Denariis albis cum Stella, vulgo Deniers blans a l'Estoille, monetâ Gallicâ, sub Ioanne Rege cusâ, Car. iterum du Fresne in voce Moneta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.